Elegi

Propertius

I.i

Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis,
     contactum nullis ante cupidinibus.
tum mihi constantis deiecit lumina fastus
     et caput impositis pressit Amor pedibus,
donec me docuit castas odisse puellas 
     improbus, et nullo vivere consilio.
ei mihi iam toto furor hic non deficit anno,
     cum tamen adversos cogor habere deos.
Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores
     saevitiam durae contudit Iasidos. 
nam modo Partheniis amens errabat in antris,
     rursus in hirsutas ibat et ille feras;
ille etiam Hylaei percussus vulnere rami
     saucius Arcadiis rupibus ingemuit.
ergo velocem potuit domuisse puellam: 
     tantum in amore fides et benefacta valent.
in me tardus Amor non ullas cogitat artes,
     nec meminit notas, ut prius, ire vias.
at vos, deductae quibus est fallacia lunae
     et labor in magicis sacra piare focis, 
en agedum dominae mentem convertite nostrae,
     et facite illa meo palleat ore magis!
tunc ego crediderim vobis et sidera et amnes
      posse Cytinaeis ducere carminibus.
aut vos, qui sero lapsum revocatis, amici, 
      quaerite non sani pectoris auxilia.
fortiter et ferrum saevos patiemur et ignes,
      sit modo libertas quae velit ira loqui.
ferte per extremas gentes et ferte per undas,
      qua non ulla meum femina norit iter. 
vos remanete, quibus facili deus annuit aure,
      sitis et in tuto semper amore pares.
nam me nostra Venus noctes exercet amaras,
      et nullo vacuus tempore defit Amor.
hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur 
      cura, neque assueto mutet amore locum.
quod si quis monitis tardas adverterit aures,
      heu referet quanto verba dolore mea!





I.iii

Qualis Thesea iacuit cedente carina
     languida desertis Cnosia litoribus;
qualis et accubuit primo Cepheia somno
     libera iam duris cotibus Andromede;
nec minus assiduis Edonis fessa choreis 
     qualis in herboso concidit Apidano:
talis visa mihi mollem spirare quietem
     Cynthia non certis nixa caput manibus,
ebria cum multo traherem vestigia Baccho,
      et quaterent sera nocte facem pueri. 
hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnes,
      molliter impresso conor adire toro;
et quamvis duplici correptum ardore iuberent
      hac Amor hac Liber, durus uterque deus,
subiecto leviter positam temptare lacerto 
      osculaque admota sumere avara manu,
non tamen ausus eram dominae turbare quietem,
      expertae metuens iurgia saevitiae;
sed sic intentis haerebam fixus ocellis,
      Argus ut ignotis cornibus Inachidos. 
et modo solvebam nostra de fronte corollas
      ponebamque tuis, Cynthia, temporibus;
et modo gaudebam lapsos formare capillos;
      nunc furtiva cavis poma dabam manibus:
omniaque ingrato largibar munera somno, 
      munera de prono saepe voluta sinu;
et quotiens raro duxti suspiria motu,
      obstupui vano credulus auspicio,
ne qua tibi insolitos portarent visa timores,
      neve quis invitam cogeret esse suam: 
donec diversas praecurrens luna fenestras,
      luna moraturis sedula luminibus,
compositos levibus radiis patefecit ocellos.
      sic ait in molli fixa toro cubitum:
'tandem te nostro referens iniuria lecto 
      alterius clausis expulit e foribus?
namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis,
      languidus exactis, ei mihi, sideribus?
o utinam tales perducas, improbe, noctes,
      me miseram quales semper habere iubes! 
nam modo purpureo fallebam stamine somnum,
      rursus et Orpheae carmine, fessa, lyrae;
interdum leviter mecum deserta querebar
      externo longas saepe in amore moras:
dum me iucundis lassam sopor impulit alis. 
      illa fuit lacrimis ultima cura meis.'