cum in eo essem occupatus atque in scola curarer, ut scribit Scantius, horno per Dionysia
et ceteri scolastici saturis auribus scolica dape atque ebriis sophistice aperantologia [consurgia] consurgimus, ieiunis oculis
iens domum praeter matris deum aedem exaudio cymbalorum sonitum
cum illoc venio, video gallorum frequentiam in templo qui, dum e scena coronam adlatam inponeret aedilis signo deae, eam gallantes vario recinebant studio
Phrygios per ossa cornus liquida canit anima
tibi tympanon inanis sonitus matris deum
tonimus [ ] tibi nos, tibi nunc semiviri
teretem comam volantem iactant tibi galli
nam quae venustas hic adest gallantibus!
quae casta vestis! aetas quae adulescentium!
quae teneris species!
propter eam porticum situm erat dolium
ego autem qui essem plenus vini et Veneris
partim venusta muliebri ornati stola
stolam calceosque muliebris propter positos capio
ego medicina Serapis utor, cottidie praecantor. intellego recte scriptum esse Delphis: θεῷ ἕπου
ut Naiades undicolae
sed nos simul atque in summam speculam venimus
videmus populum Furiis instinctum tribus
diversum ferri, exterritum formidine
quod ea die mea erat praebitio, in ianuam “cave canem” inscribi iubeo
tertia Poenarum
Infamia stans nixa in vulgi
pectore flutanti intonsa coma,
sordida vestitu, ore severo
propter percrepis
vocibus vellens aures vulgi
ubi vident se cantando ex ara excantare non posse, deripere incipiunt
item tragici prodeunt cum capite gibbero, cum antiqua lege ad frontem superficies accedebat
aurorat ostrinum hic indutus supparum,
coronam ex auro et gemmis fulgentem gerit,
luce locum afficiens.
Empedocles natos homines ex terra ait ut blitum
quin mihi caperratam tuam frontem, Strobile, omittis
vix vulgus confluit non furiarum, sed puerorum atque ancillarum, qui omnes, me bilem atram agitare clamitantis, opinionem mihi insaniae meae confirmant
contra cum psalte Pisia et cum Flora lurcare ac strepis
ubi dicatur primus Zenon novam haeresim novo paxillo suspendisse
et ecce de inproviso ad nos accedit cana Veritas,
Attices philosophiae alumna
quid dubitatis utrum nunc sitis cercopitheci
an colubrae an volvae [an] de Albuci subus Athenis?
in somnis venit, iubet me cepam esse et sisymbrium
Aiax tum credit ferro se caedere Ulixem,
cum bacchans silvam caedit porcosque trucidat
denique qui sit avarus
sanus? cui si stet terrai traditus orbis,
furando tamen, a morbo stimulatus eodem,
ex sese ipse aliquid quaerat cogatque peculi
probitatem ac pudorem gallum coepit mihi †videri
simul ac languido
corpori solis calidior visa est aura
neque furentem eculeum Damacrianum insanus equiso ex †hibebis† morbi fluctibus educet umquam
nam ut arquatis et lutea quae non sunt et quae sunt lutea videntur, sic insanis sani et furiosi videntur esse insani
patella esurienti posita provocat Neapolitanas piscinas
tu non insanis, quod tibi vino corpus corrumpis mero
forenses decernunt ut Existimatio nomen meum in sanorum numerum referat